5710. `Et large bibebant{1}': quod significet abundanter, constat ex significatione bibere quod sit applicare vera sub bono, {2}de qua mox supra n. 5709; inde `large bibere' est abundanter. Ex his quae in hoc capite explicata sunt, patet quod de initiatione ad conjunctionem naturalis cum caelesti spiritualis actum sit, in subsequente autem capite de conjunctione prima agitur; prima enim conjunctio repraesentatur per quod `Josephus manifestaverit se fratribus suis', altera per `quod obviam {3}iverit patri et fratribus suis, et illos in Aegyptum deduxerit'. @1 See p. 263, ftnote$ @2 ut nunc ostensum$ @3 ivit$