Arcana Coelestia (Elliott) n. 5773

Previous Number Next Number See English 

5773. `Et disruperunt vestes {1}': quod significet luctum, constat ex significatione `disrumpere vestes' quod sit luctus ob verum amissum, de qua n. 4763, hic ob vera ex proprio quae sibi vindicare non amplius possent, quia se in servos obtulerunt,tam coram illo qui super domo Josephi, vers. 9, quam coram ipso Josepho, vers. 16; per quod significatur quod absque libero ex proprio essent, ita absque veris ex semet. [2]Quod luctum ob vera ex proprio attinet, qui significatur per quod `disruperint vestes et se obtulerint in servos, sciendum quod apud illos qui regenerantur, versura fiat, nempe quod per verum ducantur ad bonum, et {2}postea quod ex bono ducantur ad verum; cum versura illa fit, seu cum mutatur status ille, et fit inversus priori, tunc luctus {3}, nam mittuntur tunc in tentationem per quam infirmantur et debilitantur illa quae proprii sunt, et insinuatur bonum, et cum bono novum velle, cumque hoc novum liberum, ita novum proprium; hoc repraesentatur per quod fratres Josephi ex desperatione reversi sint ad Josephum et se obtulerint ei in servos, et quod satis diu detenti fuerint in statu illo; {4}quodque non nisi quam post tentationem illam Josephus se manifestaverit; nam peracta tentatione illucet Dominus cum solatio. @1 A I o suas here;cp. 5772.$ @2 dein$ @3 est, then probably d$ @4 et quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church