Arcana Coelestia (Elliott) n. 5774

Previous Number Next Number See English 

5774. `Et oneravit quisque super asinum suum, et reversi sunt urbem': quod significet quod a sensualibus reducerentur vera in scientifica, constat ex significatione `asini' quod sit scientificum, de qua n. 5492, `super quem onerare' quod sit reducere a sensualibus, est quia per `descendere facere manticam suam terram' significatur adducere illa quae in naturali usque ad sensualia, n. 5767; levare illam inde, est hic `onerare'; ex significatione `urbis' quod sit doctrinale verum, de qua n. 402, (x)2449, 2943, 3216. Quid sit a sensualibus reducere vera in scientifica, paucis explicandum: aliud sunt sensualia, aliud scientifica, et aliud vera, {1}succedunt sibi mutuo, a sensualibus enim existunt scientifica et a scientificis vera; quae enim intrant per sensus, ea in memoria reponuntur, et inde concludit homo scientificum, {2}aut ex illis percipit scientificum quod discit; a scientificis dein concludit vera, {2}aut ex illis percipit verum quod discit, ita quoque progreditur {3}omnis homo a pueritia cum adolescit; cum puer est, a sensualibus cogitat et res capit, progrediente aetate (t)ex scientificis cogitat et res capit, et postea ex veris, haec via est ad judicium, in quod crescit homo aetate; [3] inde constare potest quod sensualia, scientifica et vera distincta sint, immo etiam distincta manent usque adeo ut homo sit quandoque in sensualibus, quod fit quando non cogitat aliud quam quod {4}sensibus obvenit; quandoque in scientificis, quod fit quando elevat se a sensualibus, et {5}interius cogitat, quandoque in veris quae conclusa sunt ex scientificis, quod fit {6}quando adhuc interius cogitat; haec quisque qui reflectit, ex se potest scire: (m)etiam potest homo vera deducere in scientifica, et illa in his videre; et quoque potest deducere scientifica in sensualia, et in his illa contemplari; ut et vice versa.(n) Ex his nunc patet quid intelligitur per adducere illa quae in naturali usque ad sensualia, et a sensualibus reducere vera in scientifica. @1 i et$ @2 et$ @3 etiam$ @4 sensualibus I@ @5 i paulo$ @6 cum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church