Arcana Coelestia (Elliott) n. 5775

Previous Number Next Number See English 

5775. `Et intravit Jehudah et fratres ejus': quod significet bonum Ecclesiae cum veris suis, constat a repraesentatione `Jehudae' quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 5583, 5603; et ex repraesentatione `fratrum ejus' quod {1} sint vera in naturali. Quod Jehudah intravit et locutus cum Josepho, non autem Reuben primogenitus, aut alius ex illis, est quia `Jehudah' principaliter repraesentabat bonum, et bonum est quod communicat cum caelesti ex Divino, non autem vera, nam vera nullam communicationem habent cum Divino nisi per bonum; inde est quod Jehudah solus locutus. @1 i respective$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church