Arcana Coelestia (Elliott) n. 5880

Previous Number Next Number See English 

5880. `Et non potuerunt fratres ejus respondere illi': quod significet quod vera in naturali nondum in statu loquendi essent, constat ex repraesentatione `filiorum Jacobi' qui hic `fratres' Josephi, quod sint vera in naturali, de qua {1}supra n. 5877; et (c)ex significatione 'non posse respondere' quod sit nondum esse in statu loquendi, nempe ex veris cum interno. Hoc ita se habet: quando conjungitur internum {2} externo, seu bonum {2} vero, tunc primum fit communicatio a parte interni cum externo, at {3} nondum communicatio reciproca; quando haec, est conjunctio; quapropter postquam Josephus fleverat super collis Benjaminis, et osculatus omnes fratres suos, dicitur quod tunc primum locuti sint fratres {4} cum illo, vers. 15, {5}quae significant quod postquam conjunctio facta, reciproca communicatio ex receptione exstiterit. @1 prius$ @2 i cum$ @3 i vero$ @4 i ejus$ @5 quibus significatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church