Arcana Coelestia (Elliott) n. 5881

Previous Number Next Number See English 

5881. `Quia consternati a coram illo': quod significet commotionem inter illa, constat ex significatione `consternari' quod sit commotio; consternatio non aliud est; per commotionem intelligitur nova dispositio et ordinatio verorum in naturali; de qua ordinatione {1}hoc sciendum: quo ordine scientifica et vera in memoria hominis disposita sunt, homo non scit, at angeli cum Domino beneplacet, id sciunt, est enim ordo mirabilis, cohaerent fasciculatim, et quoque ipsi fasciculi inter se, et hoc secundum rerum nexum quem homo ceperat; cohaerentiae hae sunt mirabiliores quam usquam aliquis homo credere potest; in altera vita sistuntur illae quandoque videri, nam in luce caeli quae spiritualis, talia possunt ad oculi visum exhiberi, nequaquam in luce mundi; scientifica et vera in formas {2}hasce fasciculares unice ordinantur ab amoribus hominis; in formas infernales ab amoribus sui et mundi, in formas autem caelestes ab amore {3}erga proximum et amore in Deum; quapropter cum homo regeneratur et conjunctio fit boni interni hominis cum veris externi, fit commotio inter vera, nam tunc aliter ordinantur; haec commotio est quae hic intelligitur, et significatur per quod `consternati fuerint': (m)commotio illa quae tunc existit, {4}manifestat se per anxietatem oriundam ex mutatione prioris status, {5}nempe ex privatione jucundi quod fuerat in illo statu; {6}commotio etiam illa se manifestat per anxietatem de vita anteacta, quod bonum {7}internum et ipsum internum ad infima relegaverint, de qua anxietate {8} in sequentibus agitur.(n) @1 sciendum est$ @2 has$ @3 in$ @4 est praecipue anxietas oriunda$ @5 et sic$ @6 tum quoque est anxietas$ @7 tunc$ @8 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church