5887. `Et nunc ne dolori vobis sit': quod significet anxietatem cordis seu voluntatis, constat ex significatione `doloris' quod sit anxietas, et quidem cordis seu voluntatis; nam per ne irae sit in oculis vestris' quae verba statim sequuntur, significatur tristitia spiritus seu intellectus. Cordis seu voluntatis dicitur ac spiritus seu intellectus, ex causa quia `cor' per correspondentiam se refert ad illa quae voluntatis sunt, nam refert se ad caeleste seu bonum amoris', et spiritus qui est pulmonum, ad illa quae intellectus sunt, {1}nam refert se ad spirituale seu verum fidei, videatur n. 3635, 3883-3896. @1 seu quod idem, cor per correspondentiam se refert ad caeleste seu bonum amores, et spiritus ille$