Arcana Coelestia (Elliott) n. 5888

Previous Number Next Number See English 

5888. `Et ne irae sit in oculis vestris': quod significet tristitiam spiritus seu intellectus, constat ex significatione `irae' quod hic sit tristitia, quia sicut repetitio consimilis rei sequitur post illa verba `ne dolori vobis sit' per quae significatur anxietas cordis seu voluntatis; ubi enim in Verbo apparet sicut repetitio, unum se refert ad voluntatem, alterum ad intellectum, seu quod idem, unum ad bonum amoris, alterum ad verum fidei; et hoc ob conjugium caeleste quod est boni et veri, in singulis Verbi, de qua re n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 5502; et ex significatione `oculorum' quod sint intellectus, de qua n. 2701, 4403-4421, 4523-4534.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church