Arcana Coelestia (Elliott) n. 5934

Previous Number Next Number See English 

5934. `Dicendo, Venerunt fratres Josephi': quod significet quod praesentia vera Ecclesiae in naturali, constat ex significatione `venisse' quod sit praesentia; et ex repraesentatione `filiorum Jacobi', seu `fratrum Josephi', quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5458, 5512. Sunt in naturali scientifica varii generis; sunt scientifica de terrestribus, corporeis et mundanis, quae sunt infima, {1}nam haec sunt immediate ex sensualibus externis seu corporis; sunt scientifica de statu civili, ejus regimine, statutis et legibus, quae sunt paulo interiora; sunt scientifica de illis quae sunt vitae moralis, quae sunt adhuc interiora; quae autem sunt vitae spiritualis, sunt illis omnibus interiora; haec sunt vera Ecclesiae, quae quatenus solum ex doctrina apud hominem sunt, {2}non aliud sunt quam scientifica, at cum ex bono {3}amoris, tunc vadunt supra scientifica, nam tunc in luce spirituali sunt e qua spectant scientifica in suo ordine infra se; homo per tales gradus scientificorum ascendit {4} ad intelligentiam, scientifica enim per illos gradus aperiunt mentem ut lux e mundo spirituali influere possit. Ex his nunc patet quid intelligitur per praesentiam verorum {5} in naturali. @1 A had sunt enim haec but i nam before sunt and d haec. Clearly enim should have been deleted instead of haec$ @2 nec$ @3 charitatis$ @4 i ab infantia$ @5 i Ecclesiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church