5935. `Et bonum fuit in oculis Pharaonis': quod significet gaudium ubivis ibi, nempe in naturali, constat ex significatione `bonum esse in oculis alicujus' quod sit gaudium esse ei; et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale in communi, de qua mox supra n. 5933.