Arcana Coelestia (Elliott) n. 6027

Previous Number Next Number See English 

6027. `Et Jehudam misit ante se ad Josephum': quod significet communicationem boni Ecclesiae cum caelesti interno, constat ex repraesentatione `Jehudae' quod {1} sit bonum Ecclesiae, de qua n. 5583, 5603, 5782, 5794, 5833; et a repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; quod `mittere ante se' sit communicare, patet. Quod Jehudah missus fuerit et non alius, erat ut significaretur communicatio quae immediata est boni cum bono, nempe boni externi quod `Jehudah' repraesentat, cum bono interno quod `Joseph'; influit enim (t)a Domino bonum, quod est amoris in Ipsum et charitatis erga proximum, per internum in externum, et quantum boni est in externo tantum ibi recipitur; {2}si autem in externo hominis modo verum fidei est, non autem bonum, tunc influxus boni (t)a Domino per internum non recipitur in externo, nam communicatio cum vero immediata non datur sed mediata per bonum; haec causa est quod non alius a Jacobo ad Josephum missus sit quam Jehudah. @1 i hic$ @2 si modo verum quod fidei, in externo homine est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church