Arcana Coelestia (Elliott) n. 6028

Previous Number Next Number See English 

6028. `Ad monstrandum ante se Goshen': quod significet de medio in naturali, nempe quod communicatio, constat ex significatione `Goshenis' quod sit medium, {1}hoc est, intimum, in naturali, de qua n. 5910; per medium seu intimum in naturali significatur optimum ibi, nam optimum est in medio, hoc est, in centro seu intimo, circumcirca illud {2} ab omni plaga {3}sunt bona, disposita in forma caelesti propius et remotius secundum gradus bonitatis {4}ab optimo in medio; talis est ordinatio bonorum apud (x)regeneratos; at apud malos sunt pessima in medio et bona (t)ablegata sunt ad extrema ubi continue urgentur foras {5}; haec forma {6}est apud malos in particulari, et est in infernis in communi, ita est forma infernalis. Ex illis quae de optimo in medio et de bonis in ordine ad latera dicta sunt, constare potest quid intelligitur per communicationem boni Ecclesiae cum caelesti interno de medio in naturali. @1 seu$ @2 i in forma caelesti$ @3 succedunt$ @4 respective ad optimum$ @5 i ac inde pendent deorsum$ @6 i quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church