Arcana Coelestia (Elliott) n. 607

Previous Number Next Number See English 

607. Sed qualis illa Ecclesia fuit, in sequentibus describitur; ut hic sistatur idea ejus, breviter dicendum: Antiquissima, ut dictum, caelestis fuit, haec autem facta spiritualis: Antiquissima perceptionem boni et veri habuit; haec seu Antiqua non perceptionem, sed loco ejus aliud quoddam dictamen quod vocari potest conscientia. [2] Sed quod orbi adhuc ignotum est et forte incredibile; Antiquissimae Ecclesiae homo respirationem habuit internam, nec externam nisi tacitam; quare nec ita per voces sicut postea et hodie locuti sunt, sed per ideas, sicut angeli; quas exprimere potuerunt per innumeras mutationes vultus et faciei, imprimis per labiorum, in quibus innumerabiles muscularium fibrarum hodie non extricatarum series sunt: per quas tunc exsolutas, ita ideas sistere, significare et repraesentare potuerunt ut quae hodie debent per horae tempus sonis articulatis seu vocibus, tunc intra minutum potuerunt, et multo plenius et evidentius ad captum et intellectum praesentium quam usquam potest vocibus et vocum combinatarum seriebus; hoc forte incredibile est sed usque verum. Sunt etiam plures alii qui non ex hac tellure, qui similiter locuti et hodie loquuntur, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. [3] Respiratio illa interna qualis fuit et quomodo temporis successu mutata est, etiam scire datum; et qiaa talem respirationem habuerunt qualem angeli qui similiter respirant; in profundis cogitationis ideis fuerunt, et perceptionem potuerunt habere talem quae describi nequit; quare si describeretur qualis fasset, quia non caperetur, etiam nec crederetur. Sed in posteris eorum respiratio illa interna paullatim evanescebat; et apud eos qui diris persuasionibus et phantasiis occupati, talis facta ut nullam cogitationis ideam sistere amplius potuissent nisi deformissimam; cujus effectus fuit ut non supervivere possent, quare omnes illi exstincti sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church