6104. `In terra Rameses': quod significet intimum mentis et quale ejus, constat ex eo quod nomina tam personarum quam locorum omnia quae in Verbo, significent res, n. 1888, 3422, 4298, 4442, 5095, 5225; et quia `terra Goshen' est intimum mentis naturalis, n. 5910, 6028, 6031, 6068, ideo `Rameses', quae erat tractus terrae optimus in terra Goshen, est intimum spiritualis in mente naturali; quale autem hujus intimi ab homine vix potest comprehendi, continet enim innumerabilia et quoque ineffabilia quae solum in luce caeli videri queunt, ita ab angelis; similiter ac quale reliquorum nominum tam locorum quam personarum quae in Verbo.