6105. `Quemadmodum praecepit Pharaoh': quod significet consentiente naturali ubi scientifica, constat ex significatione `praecipere' quod sit influxus, de qua n. 5486, 5732, hic autem consensus, quia naturale quod repraesentatur per `Pharaonem', omne suum habet ab interno per influxum; quare quod naturale praecipit, apparet quidem sicut mandatum ab illo sed est ab interno, ita consensus; se habet naturale hominis ad internum paene sicut loquela hominis ad cogitationem, apparet sicut loquela hominis praecipiat seu mandet sed est cogitatio.