6106. `Et sustentavit Joseph patrem suum, et fratres suos, et totam domum patris sui, pane': quod significet quod a caelesti interno continuus influxus boni in bonum spirituale et vera Ecclesiae in naturali, unde vita illorum, constat a significatione `sustentare pane quod sit influxus boni; `sustentare' enim hic est continue influere, unde vita spiritualis homini; et `panis' est bonum amoris, n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915; ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; ex repraesentatione `Israelis' qui hic est `pater', quod sit bonum spirituale ex naturali; ex repraesentatione `filiorum ejus' qui hic sunt `fratres', quod sint vera Ecclesiae in naturali, de quibus supra n. 6102; et ex significatione `totius domus patris sui' quod sit in uno complexu omne quod est boni spiritualis et ex bono illo; inde patet quod per `sustentavit Joseph patrem suum, et fratres suos, et totam domum patris sui, pane' significetur continuus influxus boni amoris a caelesti interno in bonum spirituale et vera Ecclesiae in naturali, et in omnia quae sunt boni spiritualis et ex illo.