Arcana Coelestia (Elliott) n. 6210

Previous Number Next Number See English 

6210. Aliquibus vicibus factum quod impense cogitarem de mundanis et de talibus quae curae sunt plerisque, nempe de possessionibus, de acquisitione divitiarum, de voluptatibus, et similibus; tunc animadverti quod in sensuale relaberer, et quod in tantum quantum illis immergeretur cogitatio, removerer a consortio cum angelis; inde mihi quoque patuit quod qui in talibus curis profunde sunt, nequeant commercium habere cum illis in altera vita; cogitationes enim tales, cum occupant totam mentem, deorsum ferunt animum et sunt sicut pondera quae detrahunt; et cum pro fine habentur, removent a caelo, ad quod elevari homo nequit nisi per bonum amoris et fidei. Hoc adhuc mihi constare potuit ex eo; quondam cum ductus sum per mansiones caeli, et tunc in spirituali idea essem, et accidit quod subito lapsus essem in cogitationem de mundanis, et tunc omnis illa idea spiritualis dissipabatur et facta sicut nulla.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church