6211. Miratus quandoque sum cur non loquela et actio per spiritus particulares, sicut cogitatio et voluntas regeretur, sed instructus sum quod loquela sequatur ex cogitatione, et actio ex voluntate, et quod hoc ex ordine fluat, ita per influxum communem; sed usque spiritus dicati sunt unicuique membro loquelae, et unicuique membro actionis, sed ii spiritus id non sciunt. Influxus communis est continuus conatus a Domino per universum caelum in singula quae sunt vitae hominis.