Arcana Coelestia (Elliott) n. 6272

Previous Number Next Number See English 

6272. `Conversim misit manus suas': quod significet sic non secundum ordinem, constat ex significatione `conversim mittere manus' quod sit non secundum ordinem; sic enim minorem natu facit primogenitum, et vice versa, consequenter verum fidei prius et superius, et bonum charitatis posterius et inferius; primogenitura enim est prioritas et superioritas, n. 3325. Quantum mali in Ecclesia hoc introducit, manifeste constare potest, nam per id se mittunt in tale obscurum ut non sciant quid bonum, ita nec quid verum; est enim bonum instar flammae et verum instar lucis inde; si aufers flammam, etiam perit lux, et si aliqua lux appareat, est illa sicut lux fatua quae non ex flamma; inde est quod Ecclesiae inter se collidant et litigent de vero, et una congregatio dicat quod id verum sit, et alia quod id falsum; et quod adhuc pejus, cum semel fidem priore loco in Ecclesiae coetu posuerunt, incipiunt dein separare fidem a charitate et hanc respective nihili facere, et sic {1} nihil curare vitam, ad quod homo ex natura etiam inclinat; inde perit Ecclesia; nam vita facit eam apud hominem, non autem doctrina absque vita; ita nec confidentia quae est fides eminens, nam confidentia genuina non dabilis est quam apud illos qui in charitate sunt, vita confidentiae est inde. Praeterea, quod bonum charitatis actualiter primogenitum sit, hoc est, priore loco, et quod verum fidei appareat sicut sit, videatur n. 3324, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977. @1 i quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church