Arcana Coelestia (Elliott) n. 6273

Previous Number Next Number See English 

6273. `Quia Menasheh primogenitus': quod significet siquidem bonum est priore loco, constat ex repraesentatione `Menashis' quod sit bonum quod voluntarii, de qua prius; et ex significatione `primogeniturae' quod sit prioritas et superioritas, de qua n. 3325, ita `primogenitus' est qui in priore loco. Quod bonum sit priore loco, ut quoque velle hominis, et quod verum sit posteriore, ut quoque cogitare hominis, quis non hoc potest ex solo naturali lumine modo paululum illustrato videre? tum quod velle hominis faciat ut ita non aliter cogitet, consequenter quod bonum apud hominem faciat ut cogitet quod hoc aut illud (t)sit verum, sic quod verum secundo loco sit, et bonum primo? cogita et reflecte num radicari {1}queat verum quod fidei nisi in bono, et num fides nisi ibi radicata sit fides; inde concludere poteris quid est primarium aut essentiale Ecclesiae, hoc est, homini in quo Ecclesia. @1 possit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church