Arcana Coelestia (Elliott) n. 6304

Previous Number Next Number See English 

6304. (x) `Et reducet vos ad terram patrum vestrorum': quod significet ad statum Ecclesiae utriusque Antiquae, constat a significatione `terrae' quod sit Ecclesia, de qua n. 566, 662, 1066, 1067, 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535, 4447, 5577; et ex significatione `patrum' quod sint illi qui ab Ecclesia Antiqua et ab Ecclesia Antiquissima, de qua n. 6075. Ad statum Ecclesiae utriusque Antiquae dicitur quia filii Israelis et horum posteri, sicut illi qui ab Antiquis Ecclesiis, in singulis repraesentarent regnum Domini caeleste et spirituale; ipsum repraesentativum etiam institutum fuit apud gentem Judaicam repraesentativum regni caelestis et apud {1}populum Israeliticum repraesentativum regni spiritualis; sed apud generationem illam non potuit aliud quam merum repraesentativum institui, non autem aliquid Ecclesiae aut regni Domini, nam prorsus nihil in repraesentativis videre et agnoscere voluerunt quam externum, non autem aliquod internum; [2] ut tamen repraesentativum existeret, et per id aliqua communicatio daretur cum caelo et per caelum cum Domino, tenebantur in externis; et provisum tunc erat a Domino ut communicatio daretur per {2}solum repraesentativum externum absque interno; his status erat ad quem reduci potuerunt posteri Jacobi; at usque in repraesentativis externis apud illos intus latuerunt Divina, in supremo sensu quae spectabant Divinum Humanum Domini, et in sensu respectivo, quae spectabant regnum {3}Domini in caelis et Ecclesiam; hic status utriusque Ecclesiae Antiquae significatur per quod `Deus reducet eos ad terram patrum eorum'. @1 gentem Israeliticam$ @2 all 4 words changed from singular to plural$ @3 Ipsius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church