Arcana Coelestia (Elliott) n. 6305

Previous Number Next Number See English 

6305. (x) `Et ego do tibi portionem unam super fratres tuos': quod significet quod verum intellectualis et bonum voluntarii plus haberet ibi, constat ex repraesentatione `Ephraimi et Menashis' qui hic sunt Josephus ut supra n. 6275, quod sint verum intellectualis et bonum voluntarii, de qua prius pluries; et ex significatione `dare portionem unam super fratres' quod sit plus habere ibi, nempe in Ecclesia, quae per `terram' significatur n. 6304; quod bonum voluntarii et verum intellectualis plus ibi haberent, est quia illa bina sunt essentialia Ecclesiae; ideo etiam cessit filiis Josephi primogenitura, I Chron. v 1.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church