Arcana Coelestia (Elliott) n. 6337

Previous Number Next Number See English 

6337. `Et indicabo vobis quid continget {1} in postremitate dierum': quod significet quale status Ecclesiae in illo ordine in quo tunc, constat ex significatione `indicare quid continget' quod sit communicare et praedicere; et ex significatione `postremitatis dierum' quod sit ultimum status, in quo sunt simul; `dies' enim sunt status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, et `postremitas' est ultimum, ita `postremitas dierum' est ultimum status, nempe in quo vera et bona in genere, cum in suo ordine, {2}sunt simul; quod sit status Ecclesiae (x)qui significatur, est quia vera et bona quae repraesentantur per `Jacobum et filios ejus', sunt quae constituunt Ecclesiam; idcirco {3} per `Jacobum' repraesentatur Ecclesia, n. 4286, 4439, 4514, 4520, 4680, 4772, 5536, 5540; ita quoque per `filios ejus', n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; quod sit quale status, est quia repraesentatio verorum et bonorum Ecclesiae se habet secundum ordinem in quo filii Jacobi {4}aut tribus nominantur in Verbo, videatur n. 3862, 3926, 3939; aliud enim quale significatur cum primo loco nominatur Reuben, et aliud quale cum primo loco Jehudah; nam cum Reuben, tunc incipit quale a fide, cum autem Jehudah, tunc incipit ab amore, aliter {5}cum ab alio; variatur etiam quale secundum ordinem in quo nominantur reliqui post illos; [2]variationes inde existunt innumerabiles, immo infinitae; et magis cum vera et bona in genere, quae per duodecim tribus significantur, etiam variationes in specie, quodlibet {6} innumeras, {7}suscipiunt, inde alia facies {8}unicuique vero et bono in genere; et adhuc magis, cum specifica (x)illa suscipiunt variationes {9}singulares innumeras, et sic porro; quod inde existant variationes infinitae, illustrari potest a perpluribus in natura: inde nunc est quod per duodecim tribus aliud significetur cum in uno ordine nominantur in Verbo, quam cum in altero; ita aliud in hoc capite quam alibi. @1 see p. 569, ftnote 1$ @2 sunt before vera$ @3 i etiam$ @4 ac$ @5 si$ @6 i etiam$ @7 suscipiant$ @8 cuivis$ @9 i individuas seu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church