Arcana Coelestia (Elliott) n. 6338

Previous Number Next Number See English 

6338. `Congregamini': quod significet ut ipsa se ordinent, constat a significatione `congregari' quod sit ordinari; `congregari' enim in spirituali sensu non aliud est, nam vera et bona non possunt congregari nisi etiam ordinentur; universale enim quod procedit a Domino, hoc facit, {1}quoniam universale illud omnia singularia usque ad singularissima in se continet, haec (t)simul sunt universale quod redigit in ordinem omnia in {2}caelis; cum universale hoc agit, apparet sicut bona et vera ipsa se ordinent et sicut fluant sponte in ordinem; ita se habet cum universo caelo, hoc in ordine est et continue in ordine tenetur ab universali influxu a Domino, ita quoque se habet cum societatibus in communi in {3}caelo, et quoque cum societatibus in particulari ibi; ut primum enim congregantur angeli seu spiritus, ilico disponuntur in ordinem sicut a se, et sic constituunt societatem caelestem quae est caeli imago; quod nusquam fieret nisi universale quod procedit a Domino, omnium singularissima in se contineret, et nisi omnia haec in {4} perfectissimo ordine forent; si {5}universale aliquod absque singularibus influeret a Deo, ut plurimi cogitant, et homo seu spiritus, seu angelus semet in singularibus regeret, tunc loco ordinis foret omnium confusio, nec foret caelum, nec infernum, nec genus humanum, immo nec natura: {6} [2]hoc illustrari potest a multis apud hominem, ut nisi cogitationes ejus ordinarentur universaliter et simul singulariter ab affectionibus que amoris, nusquam {7}potuissent illae rationaliter et analytice fluere; similiter nec actiones; tum nisi anima in universali et singulari influeret in viscera corporis, nihil ordinatum {8}et regulare potuisset existere in corpore, at cum {9} singulariter et sic universaliter, tunc omnia ordinantur sicut (c)a se. Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per quod vera et bona seipsa ordinent. @1 nam$ @2 caelo, et quia$ @3 altera vita$ @4 i suo $ @5 modo universale$ @6 i quod redigit omne in ordinem, est universale in quo singularissima$ @7 possent$ @8 aut$ @9 i influit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church