6431. `Benedictionibus abyssi cubantis infra': quod significet scientificis quae in naturali, constat a significatione `benedici benedictionibus' quod sit (x)donari talibus quae sunt e (t)mundo spirituali; et ex significatione `abyssi cubantis infra' quod sint scientifica in naturali; naturale vocatur `abyssus cubans infra' respective ad interiora quae sunt caelum, de quo mox supra n. (x)6430; et quia naturale significatur per `abyssum cubantem infra', etiam significantur scientifica, nam scientifica cum eorum jucundis sunt in naturali et faciunt vitam ejus, (m)imprimis apud spiritualem hominem, nam is introducitur per scientifica in vera, et per vera in bonum(n); exinde patet quod per `benedici benedictionibus abyssi cubantis infra' significetur donari scientificis, ita veris, in naturali. Per `abyssum etiam significantur vera scientifica in naturali in benedictione Josephi apud Mosen, Benedicta a Jehovah terra ejus, de pretiosis caeli, de rore, de abysso etiam jacente infra, Deut. xxxiii 13.