6432. `Benedictionibus uberum': quod significet affectionibus boni et veri, constat ex significatione `uberum' quod sint affectiones boni et veri; quod `ubera' affectiones illae sint, est quia communicant cum organis generationis, et per id etiam ad provinciam amoris conjugialis pertinent, de qua provincia videatur n. 5050-5062, et amor conjugialis correspondet conjugio caelesti quod est conjugium boni et veri, amor enim conjugialis (c)ex eo conjugio descendit, {1}n. 2618, 2728, 2729, 2803, 3132, 4434, (x)4835, 6179, inde per `ubera' significantur affectiones boni et veri; et quoque ex eo quod per ubera alantur infantes, et per affectionem hanc significent conjunctionem amoris conjugialis cum amore erga prolem. [2] Affectiones illae etiam per ubera significantur apud Esaiam, Suges lac gentium, et ubera regum suges,. . . pro aere adducam aurum, et pro ferro argentum, 1x 16, 17;
`ubera regum sugere' pro bonum ex vero, per `reges' enim significantur vera, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148; quod per `lac gentium' et `ubera regum' aliquod reconditum quod spirituale, significetur, patet, nam aliter forent verba absque sensu; quod bonum et verum, liquet ab illis quae sequuntur, `pro aere adducam aurum et pro ferro argentum', `aes' enim est bonum naturale, n. 425, 1551, `aurum' bonum caeleste, n. 113, 1551, 1552, 5658; `ferrum' est verum naturale, n. 425, 426, et `argentum' {2}verum spirituale, n. 1551, 2954, 5658, 6112: [3] apud Ezechielem, Quoad augmentum, sicut germen agri dedi te, unde crevisti et adolevisti, et venisti in decora decorum, ubera solidata sunt, et crinis tuus crevit, xvi 7;
ibi de Hierosolyma, per quam ibi significatur Ecclesia spiritualis Antiqua, `ubera solidata' pro affectionibus boni et veri interioribus, `crinis tuus crevit' pro exterioribus quae sunt naturalis; quod `crinis' sit naturale quoad verum, videatur n. 3301, 5247, 5569-5573; quod in his sit sensus spiritualis qui non apparet in littera, patet, nam absque eo sensu quid foret dicere de `Hierosolyma' quod `ubera ejus solidata', et `crinis crevit': [4] apud eundem, Duae mulieres filiae unius matris fuerunt, quae scortatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua scortatae sunt, ibi compressa sunt ubera earum, et ibi contrectarunt mammas virginitatis earum, xxiii 2,3,8,21;
{3} quod `duae mulieres' sint Hierosolyma et Samaria, ibi dicitur, per quas in sensu interno significantur Ecclesiae; quod `in adolescentia scortatae sint cum Aegypto' significat quod falsificaverint vera Ecclesiae per scientifica; quod `scortari' sit falsificare vera, videatur n. 2466, 4865, et quod `Aegyptus' sit scientificum, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5700, 5702; inde `compressa sunt ubera earum' pro quod affectiones boni et veri per falsificationes perversae factae sint; quod per `scortationem mulierum' et per `compressionem uberum illarum' talia significentur, constare potest {4}eis qui {5}in sensum descriptionis illarum mulierum {6}intuentur: [5]apud Hosheam, Contendite cum matre vestra; . . . removeat scortationes suas a faciebus suis, et adulteria sua ab inter ubera sua, ne forte exuam eam nudam,... et ponam eam sicut desertum, et disponam eam sicut terram siccitatis, et occidam eam per sitim, ii 2, 3; `mater' ibi pro Ecclesia, n. 289, 2691, 2717, 3703, 4257, (x)5581; `scortationes' pro falsificationibus veri, n. 2466, 4865; {7}`adulteria' pro adulterationibus boni, n. 2466, 2729, 3399; inde `adulteria ab inter ubera' pro affectionibus boni et {8} veri adulteratis, `exuere nudam' pro deprivare omni vero, n. 1073, 4958, 5433; `ponere eam sicut desertum, disponere sicut terram siccitatis, et occidere per sitim' pro omne verum exstinguere: [6] apud eundem, Da illis vulvam abortientem, et ubera arentia, ix 14; `ubera arentia' pro affectionibus non veri et boni: apud Esaiam, Mulieres securae, consistite, audite vocem Meam, filiae confidentes auribus percipite sermonem Meum, . . . exue et denuda te, et accinge te super lumbis, super ubera se pulsantes, ob agros meri, et vitem frugiferam, xxxii (9, 11,)12; `filiae' pro affectionibus, n. 2362, 3024, 39631 `denudari' pro privari vero, n. 1073, 4958, 5433, `accingere se super lumbis' pro {9}in dolore esse propter amissum bonum, `super ubera pulsantes' pro {9}in dolore esse propter amissum bonum veni; quae quia significantur, dicitur `ob agros meri, et vitem frugiferam'; `ager' enim est Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, n. 2971, 3196, 3310, 3766, et `vitis' Ecclesia spiritualis, proinde {10}bonum veri, n. 5113, 6375, 6376: [7]in Apocalypsi, Vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis, indutum talari, et circumcinctum ad ubera zona aurea, i 12, 13;
`candelabra aurea' sunt vera {11}boni, `Filius hominis' Divinum Verum, `(x)circumcinctum ad ubera zona aurea' est bonum amoris; {12}quae visa Johanni quod involvant talia quae sunt regni Domini et Ecclesiae Ipsius, quisque ex sanctitate Verbi concludere potest, nam quid sancti foret praedicere de regnis mundi; inde constare potest quod caelestia sint quae significantur per `candelabra', et per quod `Filius hominis indutus sit talari, et circumcinctus ad ubera zona aurea': [8]apud Lucam, Sustulit quaedam mulier vocem suam ex populo, dixit de Jesu, Beatus venter qui gestavit Te, et ubera quae suxisti: at Jesus dixit, Verumtamen beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud, xi 27, 28;
ex responso Domini patet quid `beatus venter' et quid `ubera' significant, nempe quod illos qui audiunt Verbum Dei et custodiunt illud, ita affectiones veri quae {13}sunt illis qui `audiunt Verbum Dei', et affectiones boni quae `sunt illis' qui `custodiunt seu faciunt illud'. @1 i videatur$ @2 i est$ @3 quod after mulieres$ @4 ei A I$ @5 i interius$ @6 intueatur$ @7 quod adulteria sint adulterationes$ @8 inde veris adulteratis et exstinctis$ @9 dolere$ @10 Ecclesia quoad bonum veri, ita bonum veri quod est Ecclesiae$ @11 ex bono$ @12 quod visa apud Johannem$ @13 significantur per illos$