6451. `Ego colligor ad populum meum': quod significet quod erit in bonis et veris naturalis quae ab illo, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis' ac `tribuum ab illis nominatarum' quae hic sunt `populus ejus', quod sint bona et vera in naturali, de qua n. 3858, 3926, 3939, 5414, 5879, 5951, 6335, {1}6337, quae quod sint ab illo, patet; et ex significatione `colligi ad illum populum' quod sit esse in illis. Quia hic et in sequentibus agitur de collectione seu existentia boni spiritualis quod `Israel', in bonis et veris naturalis quae sunt `filii ejus' seu `tribus ab illis nominatae', dicendum quomodo hoc intelligendum: [2]est intimum, sunt interiora sub intimo, et sunt exteriora in homine; omnia illa inter se exactissime distincta sunt; succedunt ordine, ita ab intimo usque ad extimum; {2}secundum ordinem in quo succedunt, etiam influunt; inde est quod vita influat per intimum {3}in interiora et per interiora {3}in exteriora, ita secundum ordinem in quo succedunt, {4}et quod non quiescat quam in ultimo ordinis, {5}ubi sistitur; {6}et quia interiora influunt secundum ordinem usque ad ultimum, et ibi (x)sistuntur, patet quod interiora in ultimo simul sint, sed in hoc ordine, intimum, quod influxit, ibi centrum tenet, interiora quae sub intimo, {7}circuunt centrum, et exteriora faciunt peripherias, et hoc non modo in communi, sed etiam in {8}singularibus; prior ordo vocatur ordo successivus, hic autem simultaneus, et oritur hic ab illo, nam omne simultaneum oritur a successivo, et cum ortus est, existit talis. [3]Quia {9}interiora omnia in ultimo etiam simul sunt, idcirco est apparentia sicut vita sit in ultimo, hoc est, in corpore, cum tamen est in interioribus, et nec ibi, sed in supremo, hoc est, in Domino a Quo omne vitae. {10}Exinde quoque est quod vita in exterioribus sit obscura respective ad vitam in interioribus, nam in exterioribus est vita communis, existens ex influxu plurium, immo innumerabilium ab interioribus, {11}quae simul apparent et communiter'. Ex his nunc aliquatenus patet quomodo intelligendum quod bonum spirituale quod est `Israel', erit in bonis et veris naturalis quae sunt `filii ejus' seu `tribus'; bonum enim spirituale quod `Israel', est in interiore naturalis, (c)ac bona et vera quae `filii ejus', sunt in exteriore ejus; quod in his erit bonum spirituale, significatur per `ego colligor ad populume mum'.
@1 6397$ @2 i et$ @3 ad$ @4 influxus ille sic continuatur nec quiescit$ @5 ibi$ @6 et ibi quoque simul sunt interiora, sed interiora in ultimis sunt$ @7 sunt, locum proxime circum centrum habent$ @8 singulis$ @9 talis est successivorum existentia et talis ordo in ultimo ubi interiora$ @10 inde vita per influxum apparet in interioribus et exterioribus in illo ordine ut modo dictum, inde$ @11 quae, d quae i et, innumerabilium in, d in, exteriori sistuntur sicut unum$