6452. `Sepelite me ad patres meos': quod significet quod ibi quoque interiora et intimum, constat a repraesentatione `Abrahami et Jishaki' qui hic sunt `patres ejus', quod sint interiora ac intimum, `Abraham' intimum, et `Jishak' interius quod sub intimo, de qua n. 3245, 6098, 6185, 6276, 6434. Quod etiam intimum et interiora simul in exterioribus sint, ita in bonis et veris in naturali, quae sunt `filii et tribus Israelis', videatur mox supra n. 6451.