Arcana Coelestia (Elliott) n. 6700

Previous Number Next Number See English 

6700. Quod cultum Divinum incolarum aliarum tellurum attinet, qui ibi non idololatrae sunt, omnes agnoscunt Dominum pro unico Deo; non quidem sciunt nisi paucissimi, quod Dominus Humanum in hac tellurum assumpserit et Illud Divinum fecerit; sed adorant Divinum non ut Divinum prorsus incomprehensibile, {1}(x)verum ut comprehensibile per humanam formam nam cum Divinum illis apparet, in illa formam; apparet, sicut etiam olim Abrahamo et aliis in hac tellure; et quia Divinum sub humana forma adorant, Dominum adorant; sciunt etiam quod nemo conjungi Divino fide et amore possit nisi Divinum in forma sit quam aliqua idea comprehendant; si non in forma, dissiparetur idea, sicut visus in universo. Cum dictum illis a nostrae telluris spiritibus quod Dominus in hac tellure susceperit Humanum, pensitarunt aliquantum, et mox dixerunt quod propter salvationem generis humani hoc factum sit; et quod Divinum quod lucet ut Sol in caelo, et cum apparet, se in (t)forma Humana sistit videndum, sanctissimo cultu adorent; (m)quod Dominus ut Sol in altera vita appareat et quod inde omnis lux caeli, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 5097.(n) Sed de his in sequentibus plura in specie memoranda sunt. @1 sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church