Arcana Coelestia (Elliott) n. 6821

Previous Number Next Number See English 

6821. Patria est proximus prae societate quia parentis instar est, ibi enim homo natus est, ipsum nutrit, et ab injuriis tutatur. Patriae ex amore benefaciendum secundum necessitates ejus quae imprimis spectant ejus victum, ejus vitam civilem, et ejus vitam spiritualem. Qui amat patriam et ei ex benevelle benefacit, is in altera vita amat regnum Domini, nam {1}ibi est regnum Domini ei patria; et qui amat regnum Domini, is amat Dominum, quia Dominus est Omne in omnibus Sui regni; nam quod proprie vocatur regnum Domini est bonum et verum, quod apud illos qui ibi, a Domino. @1 Regnum Domini est ei sua Patria$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church