Arcana Coelestia (Elliott) n. 6822

Previous Number Next Number See English 

6822. Ecclesia est proximus prae patria, nam qui consulit Ecclesiae consulit animabus et vitae aeternae hominum qui in patria; et consulitur Ecclesiae cum ducitur homo ad bonum; et qui hoc facit ex {1}charitate, is amat proximum, nam is caelum et felicitatem vitae in aeternum alteri optat et vult. Bonum potest alteri ab unoquovis in patria insinuari, non autem verum nisi ab illis qui ministri docentes sunt; si alii, existunt haereses, et Ecclesia turbatur et discerpitur. Charitas exercetur si per verum quod est Ecclesiae ducitur proximus ad bonum; si in Ecclesia aliquod dicitur verum quod a bono abducit, hoc non memorandum est, nam non est verum. Verum quisque sibi primum acquiret ex doctrina Ecclesiae, et postea ex Verbo Domini; hoc verum fidei ejus erit. @1 affectione charitatis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church