6857. `Fluentem lacte et melle': quod significet et inde amoenum et jucundum, constat ex significatione `lactis' quod sit caeleste spirituale seu verum boni, de qua n. 2184; et quia est verum boni, est quoque amoenum ejus, conjuncta enim sunt; et ex significatione `mellis' quod sit jucundum, de qua n. 5620. Ex illis quae supra n. 6854 ostensa sunt, constare potest (x)quid intelligitur per `{1}facere ascendere e terra illa ad terram bonam et latam, fluentem lacte et melle,' quod nempe illi qui in terra inferiore in foveis ibi usque ad Adventum Domini detenti fuerunt elevarentur tunc ad caelum, ubi bonum charitatis et verum fidei, et inde amoenum et jucundum. Haec in specie significantur per illa verba; in genere autem omnes qui e spirituali Ecclesia in tentatione sunt, (c)et inde liberantur. @1 ad ascendere faciendum$