Arcana Coelestia (Elliott) n. 6858

Previous Number Next Number See English 

6858. `Ad locum Cananaei et Chittaei': quod significet regionem occupatam a malis ex falsis, constat ex repraesentatione `Cananaeorum quod sint mala ex falsis mali, de qua n. 4818; et ex repraesentatione Chittaeorum quod sint falsa ex quibus mala, de qua n. 2913. Per gentes in terra Canaane quae enumerantur hic et quoque alibi, ut Gen. xv 18, 19; Exod. xxiii 23, 28, xxxiii 2, xxxiv 11; Deut. vii I, xx 17; Jos. iii 10, xxiv 11; Jud. iii 5, significantur omnia genera mali et falsi. Quid per regionem occupatam a malis ex falsis, et quoque a reliquis generibus mali et falsi, intelligitur, dicendum: ante Adventum Domini in mundum mali genii et spiritus omnem illam regionem caeli occupabant ad quam postea elevati sunt spirituales; nam ante Adventum Domini multa pars talium libere grassabatur, et infestabat bonos, imprimis spirituales qui in inferiore terra; sed post Adventum Domini {1} omnes in sua inferna detrusi sunt, et regio illa liberata est, (c)ac in hereditatem data {2} illis qui ab Ecclesia spirituali; saepius {3} observatum est quod, ut primum aliquis locus a spiritibus bonis relinquitur, occupetur a malis, et quod mali inde expellantur, {4}quibus expulsis quod iterum cedat illis qui in bono; causa est quia infernales continue ardent destruere illa quae caeli sunt, in specie illa quibus in opposito sunt; quapropter cum locus alicubi relinquitur, quia tunc absque tutela, occupatur is ilico a malis. Hoc intelligitur in specie, ut dictum, per regionem occupatam a malis et falsis, quae significatur per locum ubi gentes quae expellendae. Hoc, una cum illis quae supra n. 6854, est mysterium magnum quod absque revelatione notum esse non potest. @1 i mali$ @2 i est$ @3 i enim$ @4 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church