Arcana Coelestia (Elliott) n. 6983

Previous Number Next Number See English 

6983. `Etiam ab heri, etiam a nudius tertius': quod significet non ab aeterno, quod nempe ei fuerit loquela, constat ex significatione `ab heri et a nudius tertius' quod sit ab aeterno; quod `ab heri et a nudius tertius' sit ab aeterno, est quia significat tempus, et quidem tempus praeteritum; et tempus cum praedicatur de Domino {1}seu de Divino, non significat tempus sed aeternum. Sunt duo quae naturae propria sunt, quae non dantur in {2}caelo, minus in Divino, nempe spatium et tempus; quod {3}illa non dentur in {4}caelo, sed quod loco illorum sint status, `spatium' status quoad esse, et `tempus' status quoad existere, videatur n. 2625, 3938; quod spatia et tempora in {5}caelo sint status, n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3387, 3404, 3827, 4321, 4814, 4882, 4901, 4916, (x)5605, 6110; in Divino autem quod supra caelos est, adhuc minus est spatium et tempus, et ne quidem status, sed pro spatio est infinitum, et pro tempore est aeternum; haec {6}duo sunt quibus correspondent tempora et spatia quae in mundo; ac status quoad esse et quoad existere {7} in caelis. 2 Quod in Verbo per `heri et nudius tertius' non significetur heri et nudius tertius sed in genere tempus praeteritum, constat ex locis ubi nominantur, ut apud Josuam, Redierunt aquae Jordanis in locum suum, et iverunt sicut heri nudius tertius super omnibus ripis suis, iv 18: {8} in Libro 1 Samuelis, Factum est, omnis qui noverat Schaulem ab heri et nudius tertius, cum viderent, quod ecce cum prophetis prophetaret, x 11: {9} in Libro 2 Samuelis, Tribus Israelis dicebant ad Davidem, Tam heri quam nudius tertius, cum esset Schaul rex super nos, tu fuisti educens et reducens Israelem, v [1,] 2;

{10}in his locis et alibi `heri nudius tertius' pro antea seu pro tempore praeterito. Nunc quia per `heri et nudius tertius' significatur tempus praeteritum, et in sensu supremo agitur de Domino, Qui quoad Divinam Legem seu quoad Divinum Verum repraesentatur per `Moschen,' patet quod per `ab heri et a nudius tertius' significetur ab aeterno. Aeternum, quod per `heri' significatur, ita exprimitur apud Davidem, Mille anni in oculis Tuis sicut dies heri cum transiit, Ps. xc 4. @1 ,hoc est, de Divino ab Ipso$ @2 coelis, et adhuc$ @3 haec$ @4 coelis$ @5 coelis non dentur sed loco illos$ @6 bina$ @7 i qui$ @8 i ibi heri nudius pro antea, seu pro tempore prius:$ @9 i Fuit Jonathan cum Davide sicut heri nudius tertius, xix 7:$ @10 et alibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church