Arcana Coelestia (Elliott) n. 6984

Previous Number Next Number See English 

6984. `Etiam a nunc loqui Te ad servum Tuum': quod significet ita nec in aeternum, influente Divino in Humanum, constat a significatione a `nunc' seu ab hodie, quod sit {1} aeternum, de qua n. 2838, 3998, 4304, 6165, {2}ita in aeternum, quia involvit tempus sequens; ex significatione `loqui' quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5743, 5797; quod sit influxus a Divino, significatur per `loqui Te,' {3}hoc est, Jehovam; et ex significatione `servi' quod sit Humanum Domini cum adhuc non Divinum factam est, de qua n. 2159, at cum Divinum factum {4}est, quia unum cum Jehovah, fuit Dominus. @1 i in$ @2 est enim a nunc etiam tempus, sed tempus praesens et quoque sequens; quod tempus sit aeternum, cum praedicatur de Divino seu Domino, videatur mox supra, n. 6983$ @3 seu$ @4 , tunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church