Arcana Coelestia (Elliott) n. 6996

Previous Number Next Number See English 

6996. `Mitte quaeso, per manum mittas': quod significet quod Divinum Verum a Divino Humano procedens mediate (d)enuntiabitur, constat (m)ex repraesentatione `Moschis,' qui haec dicit, quod sit Dominus quoad Verbum, hoc est, quoad Divinum Verum, de qua n. 6752;(n) ex significatione `mittere' cum dicitur de Domino, quod sit procedere, de qua n. 2397, 4710; et ex significatione `per manum mittere' quod sit per alium cui dabitur potentia, nempe enuntiandi Divinum Verum a Divino Humano Domini procedens, et quia per alium cui potentia data, est mediate. Supra n. 6982, 6985, ostensum est quod Divinum Verum immediate procedens a Divino Humano Domini a nullo homine et ne quidem ab angelo audiri (c)et percipi possit; idcirco ut audiatur et percipiatur, erit mediatio, quae mediatio fit per caelum, et dein per angelos ac per spiritus apud hominem; 2 hoc manifeste potest inde sciri quod homo ne quidem audire possit spiritus qui apud se sunt inter se loquentes, et si audiret non potuisset, percipere ex causa quia loquela spirituum est absque vocibus humanis, et est universalis omnium linguarum; et porro, spiritus {1}non possunt audire angelos, et si audirent non potuissent percipere, nam loquela angelica est adhuc magis universalis; immo angeli intimi caeli adhuc minus possunt audiri et percipi, quia loquela illorum non est loquela idearum, sed est affectionum quae sunt amoris caelestis; cum hae loquelae tantum distant ab homine ut nequaquam ab illo audiri nec percipi possint, quid tunc, ut ita dicatur, loquela Divina quae infinite est supra loquelas in caelis; loquela Divina dicitur, sed intelligitur Divinum Verum a Divino Humano Domini procedens; cum ita {2}sit, constare potest quod Divinum Verum a Domino procedens, ut audiatur et percipiatur, transibit ad hominem per mediationes; ultima mediatio est per spiritum qui apud hominem, qui influit vel in cogitationem ejus, {3}vel per vivam vocem. 3 Quod Divinum Verum {4}immediate procedens a Domino non audiri {5}nec percipi possit, etiam patet a correspondentiis et inde repraesentativis, quod nempe quae homo loquitur sistantur prorsus aliter apud spiritus, et quae spiritus loquuntur prorsus aliter apud angelos, ut constare potest a sensu spirituali Verbi et ejus sensu litterali, quod sensus litteralis, qui adaequatus est homini, sit significativus et repraesentativus rerum quae in sensu spirituali; cum hic sensus non (t)perceptibilis sit homini nisi modo quantum sisti et exponi potest per talia quae sunt mundi et naturae, et adhuc minus angelicus, quid non Divinum Verum immediate procedens a Divino Domini, quod infinite est supra intellectum angelicum, nec in caelo perceptibile nisi quantum transit per caelum, et sic induit formam adaequatam et convenientem perceptioni illorum qui ibi; quod fit per influxum mirabilem et nusquam alicui comprehensibilem. Haec dicta sunt ut sciatur quod Divinum Verum a Domino procedens non ab aliquo audiri nec percipi possit nisi per mediationes. @1 nec$ @2 est$ @3 et$ @4 After non$ @5 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church