Arcana Coelestia (Elliott) n. 6997

Previous Number Next Number See English 

6997. `Et accensa ira Jehovae in Moschen': quod significet clementiam, constat ex significatione `irae Jehovae' quod non sit ira sed irae oppositum, ita misericordia, hic clementia; quod Jehovae non sit aliqua ira, patet ex eo quod sit ipse amor, ipsum bonum, et ipsa misericordia, et ira est oppositum, et quoque est infirmum quod non cadere potest in Deum; quapropter cum ira in Verbo praedicatur de Jehovah seu Domino, angeli non percipiunt iram sed vel misericordiam, vel remotionem malorum e caelo; hic clementiam quia dicitur ad Moschen, per quem repraesentatur Dominus cum in mundo fuit, quoad Divinum Verum. 2 Quod tribuatur Jehovae seu Domino ira in Verbo, est quia communissimum verum est quod omnia a Deo veniant, ita tam mala quam bona, {1} at communissimum hoc verum quod erit infantibus, pueris, simplicibus, postmodum illustrabitur, nempe quod mala sint ab homine sed quod appareant sicut a Deo, et quod ita dictum sit ob causam ut discant timere Deum ne a malis quae ipsi faciunt pereant, et postmodum possint amare Ipsum, nam timor praecedet amorem ut in amore sit sanctus timor; cum enim timor insinuatur amori, fit ille sanctus a sancto amoris, et tunc non est timor pro Domino quod irascetur et puniet, sed ne contra Ipsum Bonum faciant, quia hoc cruciabit conscientiam. 3 Praeterea Israelitae et Judaei adigebantur ad observanda statuta et praecepta in externa forma per punitiones, et inde credebant quod Jehovah irasceretur et puniret, cum tamen essent ipsi qui per idololatrias sibi talia inducebant, {2} et [se] separabant a caelo, unde punitiones, ut quoque dicitur apud Esaiam, Iniquitates vestrae sunt dividentes inter vos et Deum vestrum; et peccata vestra abscondunt facies a vobis, lix 2:

et quia Israelitae et Judaei modo in externis erant absque interno, ideo tenebantur in opinione quod Jehovah {3}irasceretur et puniret; (d)nam qui in externis sunt absque interno, ex timore omnia {4}faciunt, et ex amore nihil. 4 Ex his nunc constare potest quid per `iram' et `excandescentiam Jehovae' in Verbo intelligitur, quod nempe punitiones, ut apud Esaiam, Ecce nomen Jehovae venit e longinquo, ardens ira Ipsius, et gravitas oneris; labia Ipsius plena sunt indignatione, et lingua Ipsius sicut ignis ardens, xxx 27;

`ira' pro redargutione, et admonitione ne {5}per mala pereant: apud eundem, In inundatione irae abscondi facies Meas momento a te, liv 8;

`inundatio irae' pro tentatione, in qua mala angunt et cruciant: apud Jeremiam, Pugnabo Ego Ipse (x)vobiscum, per manum extensam, et per brachium forte, et in ira, et in furore, et in indignatione magna: ne exeat sicut ignis furor Meus, ardeatque ut non exstinguens, propter malitiam operum vestrorum, xxi 5, 12;

apud eundem, Ad implendum eas cadaveribus hominum quos percussi in ira Mea et in excandescentia Mea xxxiii 5:

apud Zephaniam, Effundam super eos indignationem Meam, omnem excandescentiam irae Meae, (x)quia in igne zeli Mei comedetur tota terra, iii 8:

apud Davidem, Misit in illos excandescentiam irae Suae, indignationem, et furorem, et angustiam, et immissionem angelorum malorum, Ps. lxxviii 49;

5 praeter multis aliis in locis, in quibus, ut in his, per `iram,' `excandescentiam,' `furorem,' `ignem,' intelliguntur punitiones et damnationes, in quas (t)se homo {6}conjicit cum in mala, nam ex ordine Divino bona secum habent remunerationes, inde est quod mala secum habeant punitiones, adeo ut sint conjuncta; punitio et damnatio etiam {7}intelliguntur per diem irae Jehovae, Esai. xiii 9, 13; Threni ii 1; Zeph. ii 3; Apoc. vi 17, xi 18; tum per vinum irae Dei, perque calicem irae Dei, Jer. xxv 15, 28; Apoc. xiv 10, xvi 19; {8}ut et per torcular irae et furoris Dei, Apoc. xiv 19, xix 15. 6 Quod punitio et damnatio per iram {9}significentur, patet quoque apud Matthaeum, Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugituros a futura ira? iii 7:

{10} apud Johannem, Qui non credit Filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo, iii 36:

{10} apud Lucam, In ultimo tempore erit angustia magna super terra, et ira in populo hoc, xxi 23;

(s)ex his locis patet quod per `iram Jehovae' significentur punitiones et damnationes; quod per `iram' intelligatur clementia et misericordia, est inde quia omnes punitiones malorum existunt ex misericordia Domini erga bonos, ne hi a malis laedantur; sed Dominus non irrogat illis punitiones, sed illi sibi ipsis, nam mala ac poenae in altera vita conjuncta sunt; mali imprimis sibi irrogant punitiones cum Dominus misericordiam facit bonis, nam tunc illis mala accrescunt, et inde poenae; inde est quod pro `ira Jehovae,' per quam significantur punitiones malorum, ab angelis intelligatur misericordia.(s) 7 Ex his constare potest quale est Verbum in sensu litterae, tum quale est verum Divinum in suo communissimo, quod nempe sit secundum apparentias; ex causa quia homo talis est ut quod videt, et ex sensuali suo capit, credat, et quod non videt, nec ex sensuali suo capit, non credat, ita non recipiat; inde est quod Verbum in sensu litterae sit secundum illa quae apparent, sed usque in interiore suo sinu recondita habeat genuina vera, et in intimo sinu Ipsum verum Divinum quod procedit immediate a Domino, ita quoque Divinum Bonum, hoc est, Ipsum Dominum. @1 i et si quis mala facit, quod irascatur, et si bona quod gaudeat$ @2 i associabant enim se per illas infernis,$ @3 puniret et irasceretur$ @4 facient$ @5 propter$ @6 injicit$ @7 intelligitur$ @8 tum$ @9 significetur$ @10 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church