Arcana Coelestia (Elliott) n. 7009

Previous Number Next Number See English 

7009. `Et fiet, ille erit tibi ad os': quod significet verum doctrinae quod etiam mediate a Domino procedit, constat ex repraesentatione `Aharonis qui erit Moschi ad os' quod sit doctrina, de qua n. 6998; et ex significatione `esse Moschi ad os' quod sit enuntiatio seu praedicatio ejus, de qua n. 6987; quod dicatur verum doctrinae quod etiam mediate a Domino procedit, est quia verum doctrinae quod per `Aharonem' repraesentatur est quale auditur et percipitur ab angelis et ab hominibus; hoc verum est quod mediate {1}procedit a Domino; at verum quod per `Moschen' repraesentatur est quod immediate a Domino procedit, et {2} non auditur nec percipitur ab hominibus, et ne quidem ab angelis, {3}videatur n. 6982, 6985, 6996, 7004. @1 procedit altered to procedat$ @2 i quod$ @3 de quo etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church