7010. `Et tu eris illi ad deum': quod significet Divinum Verum quod immediate a Domino procedit, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 6752; quod sit Divinum Verum quod immediate a Domino procedit, significatur per quod `esset Aharoni ad deum'; per `Deum' enim in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et per `Jehovam' Dominus quoad Divinum Bonum; quod in Verbo Dominus dicatur `Deus' ubi agitur de vero, at `Jehovah' ubi agitur de bono, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402; quod angeli dicantur `dii' ex veris in quibus sunt a Domino, n. 4402; et in opposito sensu quod `dii gentium' sint falsa, n. 4402 fin., 4544.