Arcana Coelestia (Elliott) n. 705

Previous Number Next Number See English 

705. SENSUS INTERNUS

Hic agitur in specie de 'diluvio,' per quod significantur non solum tentationes quas homo Ecclesiae quae 'Noahus' vocatur, sustinere debuit antequam regenerari potuit, sed etiam per diluvium significatur desolatio eorum qui non potuerunt regenerari; tam tentationes quam desolationes, in Verbo comparantur diluviis seu inundationibus aquarum, ac ita vocantur; pro tentationibus, apud Esaiam, In momento parvo reliqui te, et in miserationibus magnis recolligam te; in inundatione{1} irae abscondi facies Meas momento a te, sed in misericordia aeternitatis miserebor tui, dixit Redemptor tuus Jehovah, nam aquae Noahi hoc Mihi, cui juravi non transituras aquas Noahi amplius super terram; sic juravi non succensurum tibi, et increpaturum te;... afflicta et procellis jactata, nec consolationem nacta, liv 7-9, 11;

hic de regeneranda Ecclesia, et de tentationibus quae vocantur 'aquae Noahi.' [2] Ipse Dominus etiam tentationes appellat inundationem, apud Lucam, Jesus dixit, Omnis qui venit ad Me, et audit sermones Meos, facitque eos,... similis est homini aedificanti domum, qui fodit et in profundum penetrat, posuitque fundamentum super petra, unde, inundatione facta, illisum flumen domui isti, sed non valuit dimovere eam quoniam fundata erat super petra, vi 47, 48;

quod hic per 'inundationem' intelligantur tentationes, unicuivis constare potest. Pro desolationibus, apud Esaiam, Dominus ascendere faciens super eos aquas fluminis validas et multas, regem Asshuris, et omnem gloriam ejus, et ascendit super omnes rivos ejus, et ibit super omnes ripas ejus, et ibit per Jehudam, inundabit et transibit, usque ad collum pertinget, viii 7, 8:

ubi 'rex Asshuris' pro phantasiis, principiis falsi, et ratiociniis inde, quae desolant hominem, et desolarunt antediluvianos: [3] apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Ecce aquae ascendentes a septentrione, et erunt in flumen inundans, et inundabunt terram, et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea, xlvii 2, 3;

ubi de Philistaeis, per quos repraesentantur illi qui principia falsa capiunt et inde ratiocinantur de spiritualibus, quae inundant hominem, sicut antediluvianos. Quod tam tentationes quam desolationes in Verbo comparentur diluviis seu inundationibus aquarum, et ita vocentur, causa est quia similiter se habent; sunt mali spiritus qui influunt cum suis persuasionibus et principiis falsi in quibus sunt, et excitant similia apud hominem; sed apud hominem qui regeneratur, sunt tentationes, apud hominem qui non regeneratur, sunt desolationes. @1 Heb. [ ] (shetseph) occurs only in this verse. A.V. translates by 'little,' but R.V. corrects to 'overflowing.' S. always has inundatione where he quotes this verse. The word is clearly a variant of [ ] (sheteph)=flood.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church