Arcana Coelestia (Elliott) n. 7193

Previous Number Next Number See English 

7193. `Et apparui ad Abrahamum, {1} ad Jischakum, et ad Jacobum, in Deo Schaddai': quod significet tentationes Domini quoad Humanum et tentationes fidelium, ac postea consolationes, constat a significatione `apparere' seu `videri' cum de Jehovah dicitur, quod sit perceptio a Divino, de qua n. 2150, 3764, 4567, 5400; ex repraesentatione `Abrahami, Jischaki, et Jacobi' quod sit Dominus quoad Ipsum Divinum et quoad Divinum Humanum, de qua n. 6804, 6847; hic autem quia Jehovah loquitur et dicit quod apparuerit illis, significatur Dominus quoad Humanum, hoc est, Humanum antequam Divinum factum est; per `Abrahamum' significatur caeleste in Humano illo, per `Jischakum' spirituale, et per `Jacobum' naturale. 2 Quod Dominus quoad Humanum hic {2}per illos intelligatur, non quoad Ipsum Divinum ac quoad Divinum Humanum, est quia de tentationibus agitur, et Dominus quoad Humanum, antequam Divinum factum est, potuit tentari, non autem quoad Divinum Humanum, et minus quoad Ipsum Divinum; {3}Divinum enim est extra omnes tentationes {4}; infernales qui tentant ne quidem accedere possunt ad angelos caelestes, cum enim accedunt, corripiuntur horrore et angore, et sunt sicut {5}exanimarentur; cum ad illos accedere non possunt, et hoc propter Divinum quod est apud illos, multo minus possunt accedere ad Divinum, quod infinite est supra angelicum; ex his constare {6} potest quod Dominus humanum infirmum a matre assumpserit ut tentari posset, et per tentationes reducere omnia in caelo et in inferno in ordinem, ac simul tunc humanum Suum glorificare, hoc est, Divinum facere. 3 Quod per `Deum Schaddai' significentur tentationes, et postea consolationes, videatur n. 1992, 3667, 4572, 5628; postea consolationes dicitur quia ex ordine Divino est quod post {7}tentationum dolores sequantur solatia, non aliter ac post vesperam et noctem mane et aurora; correspondent etiam, nam sunt vices statuum in altera vita, sicut sunt vices temporum in mundo; status tentationum et infestationum, tum status desolationum, sunt ibi vespera et nox, {8}et status consolationum et festivitatum sunt ibi mane et aurora. Quod per eadem verba, nempe `apparui ad Abrahamum, ad Jischakum, et ad Jacobum,' etiam significentur tentationes fidelium, et postea consolationes, est quia regeneratio hominis, quae fit mediis tentationibus, est imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688, ideo quae de Domino in supremo sensu, de fidelibus in sensu respectivo interno, in Verbo intelliguntur. @1 i et I$ @2 After intelligatur$ @3 quod enim Divinum est, hoc$ @4 i est$ @5 exanimentur; et$ @6 i quoque$ @7 tentationes$ @8 at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church