Arcana Coelestia (Elliott) n. 7194

Previous Number Next Number See English 

7194. `{1}Et' nomine Meo Jehovah non notus sum illis': quod significet quod illi qui ab Ecclesia spirituali in statu tentationum non cogitarent de Divinis quae Ecclesiae, constat ex significatione `nominis Jehovae' quod sit omne in uno complexu, quo colitur Deus, de qua n. 2724, 3006, 6674, ita omne Divinum {2}in Ecclesia; per `nomen Jehovae' proprie intelligitur Divinum Humanum Domini, n. 2628, 6887, et quia per Illud et ab Illo procedit omne fidei et omne amoris, quae sunt Divina in Ecclesia, est Illud in uno complexu omne cultus Divini; et ex significatione `non notus esse' quod sit non sciri, seu non cogitari de illis, hoc est, de Divinis quae {2}in Ecclesia, nempe in statu tentationum, quae per `Deum Schaddai' significantur; quare dicitur quod ille notus fuerit Abrahamo, Jischako, et Jacobo, non autem nomine Suo `Jehovah'; hic sensus internus {3}est horum verborum; {4}at sensus externus seu historicus alius est, ex hoc sensu constare potest quod Abraham, Jischak, et Jacob non coluerint Jehovam, sed Deum Schaddai, videatur n. 1992, 3667, 5628, et quod Abraham nesciverit Jehovam, n. 1356, 2559; quod autem in historicis de Abrahamo, Jischako, et Jacobo, nominetur Jehovah, est quia Verbum illud scriptum est a Mosche, cui nomen Jehovae notum factum est, et in historicis illis Jehovah nominatur ob sensum internum; nam ubivis in Verbo Jehovah nominatur cum de bono quod amoris agitur, at Deus cum de vero quod fidei, n. 709, 732, 1096, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402. @1 In I$ @2 Ecclesiae$ @3 After verborum$ @4 Ex sensu externo seu historico, hic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church