7255. EXODI CAPUT SEPTIMUM DOCTRINA CHARITATIS
Quia bonum facit caelum apud hominem et malum facit infernum, sciendum est omnino quid bonum et quid malum; prius dictum est quod id bonum sit quod est amoris in Dominum et charitatis erga proximum; et quod id malum sit quod est amoris sui et amoris mundi; inde sequitur quod non nisi quam (x)ex amoribus sciatur quid bonum et quid malum.