7256. Omnia in universo quae sunt secundum ordinem Divinum se referunt ad bonum et verum; et omnia in universo quae sunt contra ordinem Divinum se referunt ad malum et falsum; causa est quia bonum et verum, quae procedunt a Divino, faciunt ordinem adeo ut sint ordo.