Arcana Coelestia (Elliott) n. 7406

Previous Number Next Number See English 

7406. `Et fecit Jehovah secundum verbum Moschis': quod significet quod ita factum secundum verbum Domini, nam quod Moscheh {1}supplicavit fuit quidem ex ore Moschis, sed usque a Domino; nam quicquid homo cogitat et inde loquitur, et quicquid vult et inde facit, influit; est homo modo organum recipiens, videatur n. 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-(x)6606, 6613-6626; ita haec quae Moscheh locutus et fecit {2}; idcirco hic per `fecit Jehovah secundum verbum Moschis' significatur quod ita factum secundum verbum Domini; quod `Jehovah' in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6281, (a)6303, 6905. @1 supplicaverit ad Jehovam$ @2 i, sicut quod clamaverit super verbo ranarum et quod removerit ranas fuit immediate a Divino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church