Arcana Coelestia (Elliott) n. 7407

Previous Number Next Number See English 

7407. `Et mortuae sunt ranae e domibus, ex atriis, et ex agris': quod significet quod apud illos cessarent ratiocinationes ex meris falsis ubique in naturali, constat a significatione `mori' quod sit cessare; ex significatione `ranarum' quod sint ratiocinationes ex meris falsis, de qua supra; ex significatione `domorum' quod sint illa quae mentis naturalis, de qua supra n. 7397, hic quae sunt interiora ibi; ex significatione `atriorum' quod sint exteriora mentis naturalis; quod naturale sit interius et exterius, videatur n. 3293, 3294, 4570, 5118, 5497, 5649; et ex significatione `agrorum' quod sint quae communiora sunt, ita quae adhuc exteriora, nam agri sunt extra domos et atria; ita per `mortuae sunt ranae e domibus, ex atriis, et ex agris, significatur quod cessarent ratiocinationes ex meris falsis ubique in naturali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church