Arcana Coelestia (Elliott) n. 7408

Previous Number Next Number See English 

7408. `Et congregaverunt illos acervis, acervis': quod significet quod falsa illa ratiocinantia fasciculatim in naturali disponerentur, constat ex significatione `congregari acervis acervis' quod sit disponi fasciculatim; quod `congregari acervis' illa sint, est quia omnia quae in {1}mente hominis, in series, et quasi in fasciculos, disposita sunt; et {2} in series intra series, seu {3} in fasciculos intra fasciculos, videatur n. 5339, 5530, 5881; quod dispositio talis sit, {4}patet a dispositione omnium in corpore; ibi apparent fibrae in fasciculos, et glandulae in glomeres dispositae, et hoc ubivis; perfectius adhuc in purioribus quae non patent coram visu nudo; fasciculatio illa imprimis sistitur videnda in cerebro, in binis {5}ibi substantiis, quarum una corticalis, et altera medullaris, {6}appellatur; non dissimiliter se habent in purioribus, et tandem in purissimis, ubi sunt formae quae recipiunt illa, {7}ipsae 2 formae vitae; quod formae {8}seu substantiae recipientes vitae sint, constare potest a singulis quae apparent in vivis; tum quod formae {8}seu substantiae recipientes sint convenientissime ad influxum vitae dispositae; absque receptione vitae in substantiis {9}quae sunt formae, non daretur aliquid vivum in mundo naturali, nec in mundo spirituali; {10}sunt series purissimorum staminum, ad instar fasciculorum, quae constituunt (x)illas formas; similiter se habet cum illis quae inibi eminenter modificantur; modificationes enim (t)suam formam accipiunt a formis quae sunt substantiae, in quibus sunt, et a quibus fluunt, nam substantiae seu formae sunt subjecta (x)determinantia. (m)Quod eruditi illa quae vitae hominis sunt, sicut illa quae ejus cogitationis et voluntatis {11}, perceperint absque substantiis seu formis recipientibus, causa fuit quod vitam seu animam crediderint esse vel flammeum quid, vel aethereum, ita tale quod post mortem dissiparetur; inde plurium illorum insania, quod nulla post mortem vita.(n) Ex his constare potest quomodo intelligendum quod falsa ratiocinantia fasciculatim in naturali (x)disponerentur. @1 naturali$ @2 i quoque$ @3 i quasi$ @4 apparet$ @5 ejus$ @6 vocatur$ @7 quae vitae sunt$ @8 aut$ @9 aut formis$ @10 formae illae seu substantiae sunt quae in series seu quasi in fasciculos dispositae sunt, inde$ @11 i sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church