Arcana Coelestia (Elliott) n. 7501

Previous Number Next Number See English 

7501. `Quia si renuis dimittere, et adhuc tu detines illos': quod significet si adhuc obstinarent se ad infestandum, constat ex significatione `renuere' quod sit obstinare; inde `renuere dimittere' est obstinare se ad non relinquendum; et ex significatione `detinere' quod sit adhuc infestare; nam qui infestantur, a spiritibus malis qui infestant detinentur. Cum hoc, quod a spiritibus malis detineantur illi qui infestantur, ita se habet: spiritus mali cum aggrediuntur aliquem, sciunt insinuare se in ejus jucunda quae cupiditatum, et quoque in ejus amoena quae {1} principiorum, ita in illa quae ejus amoris sunt; et quamdiu in tali insinuatione sunt, detinent illum quem infestant, sicut vinctum, non {2} potest exsolvi, utcumque allaborat, nisi ex Divina ope Domini, nam amor et insinuatio in jucundum amoris conjungit; tali arte utuntur mali spiritus et genii in altera vita {3}; (m)hoc quoque patet a simili {4} in mundo, qui insinuat se in alterius jucundum quod amoris ejus, is tenet illum vinctum et quoque ducit.(n) @1 i sunt$ @2 i enim$ @3 i, qua vinctos tenent, quos infestant$ @4 i quod fit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church