Arcana Coelestia (Elliott) n. 7502

Previous Number Next Number See English 

7502. `Ecce manus Jehovae erit in pecus tuum quod in agro': quod significet vastationem veri et boni fidei quae illis ab Ecclesia {1}in qua {2}fuerant, constat ex significatione `esse manus Jehovae in aliquem' quod sit plaga seu punitio, per `manum' enim significatur potentia, n. 4931-4937, 6292, 6947, 7188, 7189, et per `manum Jehovae' omnipotentia, n. 878, 3387; et quia ab illis qui in externis Ecclesiae sunt ex apparentia creditur quod omnis plaga seu punitio {3}veniat a Jehovah, tribuunt enim Ipsius potentiae omnia, idcirco per `esse manum Jehovae in aliquem' {4}significatur punitio, hic vastatio, nam gradus vastationis illorum qui infestabant erant punitiones; ex significatione `pecoris' quod sint vera et bona fidei, de qua n. 6016, 6045, 6049; et ex significatione `agri' quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3310 {5}; quod `ager' sit Ecclesia, est quia `semina' quae mittuntur in agrum significant vera quae fidei, et quoque quia `proventus qui ex agro,' sicut triticum, hordeum, zea, et plura, sunt bona quae charitatis et vera quae fidei, ita talia quae sunt Ecclesiae. 2 Quomodo {6}se habet cum eo quod infernales spiritus qui infestant probos in altera vita vastentur quoad vera fidei quae Ecclesiae, sciendum quod illi qui infestant probos in altera vita sint qui cum in mundo vixerunt, ab Ecclesia fuerunt; nam qui non ab Ecclesia fuerunt non infestare possunt alios qui ab Ecclesia, sunt enim falsa, quae contra vera fidei Ecclesiae, per quae infestant; per talia non possunt illi qui extra Ecclesiam {7}fuerunt aliquos infestare quia non noverant illa; quod qui fidem professi et vixerunt vitam mali in altera vita vertant se ad falsa et infestent probos, videatur n. 7097, 7127, 7317; ne itaque verum fidei, quod habuerunt ex doctrina Ecclesiae suae, cum vixerunt in mundo (secum enim ferunt omnia quae noverant in vita corporis, in alteram vitam, nec quicquam deest,) det illis aliquid lucis e caelo, et ne applicent illa quae lucis caeli sunt ad patrocinandum falsis et malis quae sunt inferni,' idcirco illis omne tale adimitur et relinquuntur tandem malis vitae suae et inde falsis; de hac vastatione nunc agitur. 3 Quod illi qui ab Ecclesia fuerunt, et vixerant vitam mali, ita per gradus devastentur antequam dejiciuntur in infernum, est quia vera fidei noverant et per illa communicationem habuerunt cum caelo; societates caelestes cum quibus communicationem habuerunt, et quoque in altera vita habent, ab illis separari non possunt nisi per gradus; talis enim {8}ordo est in caelo a Domino ut nihil fiat violenter, {9}sed omnia in libero sicut ex se, ideo societates illae caelestes ab illis non dirimuntur; sed successive separantur, sic ut videantur sua sponte discedere; ex his nunc patet quomodo se habet cum vastatione apud illos qui noverunt vera fidei quae Ecclesiae et {10}tamen vitam mali egerunt. 4 Quod ita se res habeat, nemo scire potest nisi ex revelatione; nam cognitionem rerum quae existunt in altera vita homo nullam habet nisi ex revelatione; et quia homo parum sollicitus est explorare vera et bona quae fidei ex Verbo, in nulla enim affectione veri {11}est propter verum, minus propter vitam, idcirco talia nec illi revelantur; exstant tamen in Verbo, et (x)quoad omnem seriem et processum in sensu ejus interno; {12}quia itaque homo Ecclesiae in nulla affectione sciendi verum ex Verbo est, sed solum in affectione confirmandi doctrinalia Ecclesiae suae, sive vera sint sive falsa, {13} ob causas in mundo, idcirco nihil quicquam scit de {14}statu post mortem, nihil de caelo, et nihil de inferno; ne quidem scit quid facit caelum, et quid facit infernum, apud hominem; immo in tali inscitia sunt ut doceant et credant unumquemque admitti posse in caelum, quidam ex potestate quam sibi arrogarunt, quidam (d)quod ex misericordia Domini utcumque vixerat; et vix aliqui sciunt quod homini detur caelum cum vivit in mundo, per vitam charitatis et fidei, et quod illa vita permaneat. Haec dicta sunt ut sciatur qualis homo Ecclesiae est qui solam fidem profitetur et vitam fidei non curat; nam hi sunt qui per `Aegyptios' hic et in sequentibus repraesentantur. @1 e altered to in cp n. 7496$ @2 fuerunt I$ @3 veniret$ @4 est I$ @5 i, 3766$ @6 cum hoc se habet$ @7 sunt$ @8 est ordo a Domino in coelo$ @9 ita quod non dirimantur societates illae, sed successive discedant, ut videantur ex se et in libero$ @10 vixerunt vitam malam$ @11 After vitam$ @12 et quia$ @13 i ex sensu literae Verbi,$ @14 inferno, nec quicquam de coelo; ne quidem quod facit infernum et quod facit coelum apud hominem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church