7604. `Quia hordeum spica maturescens, et linum culmus': quod significet quod bonum et verum illud exstarent et spectarent deorsum, constat ex significatione `hordei et lini' quod sint bonum et verum naturalis exterioris, de qua mox supra n. 7601, 7602; et ex significatione `spicae maturescentis' tum quoque `culmi' quod sit quod exstarent, nam de `tritico et zea' dicitur quod abdita sint, vers. seq., hoc est, quod non exstarent; {1}quae enim {2} matura sunt, in spica sua et {3}culmo exstant, ut decidant; hoc in spirituali sensu, in quo agitur de bono fidei et charitatis, {4}significat quod spectarent deorsum. Quomodo cum hoc se habet, patet ex illis quae supra n. 7601 dicta sunt. Quod bona et vera in exteriore naturali apud malos spectent deorsum, est quia ibi sunt una cum malis et falsis, et illis {5}adjuncta; omnia mala et falsa spectant deorsum, hoc est, extrorsum ad terram et ad mundum, inde quoque bona et vera illis adjuncta, nam mala et falsa trahunt illa secum, {6}quod fit per sinistras applicationes; haec bona et vera sunt quae apud malos {7} vastantur; si enim illa non vastarentur, influerent bona et vera quae {8}recondita et reservata sunt a Domino in interiore naturali, ac {9}se conjungerent illis quae in exteriore, ac sic unum agerent, inde quoque illa flecterentur deorsum, et sic perirent; homo distinguitur a brutis animalibus per id quod spectare possit sursum, hoc est, ad Divinum; absque illa facultate foret homo sicut bestia, nam bestia non spectat nisi deorsum. Inde nunc patet cur bona et vera apud malos quae spectant deorsum eis auferuntur, et cur illis {10}sublatis clauditur communicatio cum interioribus, ubi {11}bona et vera a Domino recondita sunt et ad usum reservata. @1 d quae i illa$ @2 i cum$ @3 in culmo suo$ @4 S first wrote quod significent then d quod$ @5 se adjungunt$ @6 adjuncta enim sunt per$ @7 i in altera vita$ @8 reconduntur et reservantur$ @9 conjungerent se illis, et sic unum facerent, ita illa quoque spectarent, deorsum seu extrorsum, ac inde perirent etiam illa$ @10 ablatis$ @11 vera et bona$